Epistola I ad Thessalonicenses*

Caput 4: Versus 8

Qui etiam dedit,etc. Ad haec peragenda dedit vobis spiritum, ne ergo tantum adjutorem spernatis, qui in corpore subdito peccatis non habitat. Vel nobis apostolis, ut major esset auctoritas praedicandi et arguendi.Rogamus autem vos fratres,etc. Non est praedictis legibus contraria exhortatio. Etenim accidebat, ut alii quidem liberaliter suppeditarent egentibus, alii vero propter eorum munificentiam, operari negligerent. Jure ergo et illos laudavit, et his dedit utile consilium.
(* Traductions européennes)